Liber Quartus Regum*

Caput 23: Versus 13

Excelsa.RAB.Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant; vel Domino, locorum amoenitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde saepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit.Quae aedificaverat.ID.Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit: si enim vere poenituisset, sategisset ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quae ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.Et Chamos.RAB.Alibi legitur quod aedificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur.Offensioni Moab.ID.Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
(* Traductions européennes)